# Sidereus nuntius 17

Galileo, Sidereus nuntius, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/17

Occ. E ex parte, ex parte scilicet Orientali duae aderant Stellae, vna verò Occasum versus. Orientalior atque Occidentalis, reliqua paulo maiores apparabant, de distantia inter ipsas & louem minime sollicicus fui; fixae enim vti diximus primo creditae fuerunt; cum autem die octaua, nescio quo Fato ductus, ad inspectionem eandem reuersus essem, longè aliam constitutionem reperi; erant enim tres Stellulae occidentales omnes à Ioue, atque inter se quam superiori nocte viciniores, paribusque interstitijs mutuo disseparatae, veluti apposita praese fert delineatio.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
