# Sidereus nuntius 18-2

Galileo, Sidereus nuntius, 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/18-2

aderant, tertia, vt opinatus fui, sub loue latitante. Erant pariter veluti antea in eadem recta cum loue, ac iuxta Zodiaci longitudinem adamussim locatae. Haec cum vidissem, cumque mutationes consimiles in loue nulla ratione reponi posse intelligerem, atque insuper spectatas Stellas semper easdem fuisse cognoscerem, nullae enim aliae, aut praecedentes, aut consequentes intra magnum interuallum iuxta longitudinem Zodiaci aderant) iam ambiguitatem in admirationem permutans, apparentem commutationem non in loue, sed in Stellis adnotatis repositam esse comperi; ac proinde oculatè, & scrupulosè magis deinceps obseruandum fore sum ratus Die itaque vndecima eiuscemodi constitutionem vidiOri. Occ. Stellas scilicet tantum duas orientales; quarum media triplo distabat à loue, quam ab orientaliori: eratque orientalior duplo ferè maior reliqua, cum tamen antecedenti nocte aequales fermè apparuissent. Statutum ideò, omnique procul dubio à me decretum fuit, tres in coelis adesse Stellas vagantes circa louem, instar Veneris, atque Mercurij circa Solem: quod tandem luce meridiana clarius in alijs postmodum compluribus inspectionibus obseruatum est; ac non tantum tres, verum quatuor esse vaga Sydera circa louem suas circumuolutiones obeuntia; quorum permutationes exactius consequenter obseruatas subsequens narratio ministrabit; interstitia quoque inter ipsa per Perspicillum, superius explicata ratione, dimetitus sum: horas insuper obseruationum, praesertim cum plures in eadem nocte habitae fuerunt apposui; adeo enim celeres horum Planetarum extant reuolutiones, vt horarias quoque differentias plerunque liceat accipere. Die igitur duodecima, hora sequentis noctis prima hac ratione disposita Sydera vidi. Erat orientalior Stella Ori. Occ. Stella occidentaliori maior, ambae tamen valdè conspicuae, ac splendidae: vtra quae distabat à loue scrupulis primis duobus; tertia quoque Stellula apparere cępit hora tertia prius minimè conspecta, quae ex parte orientali Iouem ferè tangebat, eratque admodum exigua. Omnes fuerunt in eadem recta, & secundum Eclypticae longitudinem coordinatae. Die decimatertia primum à me quatuor conspectae fuerunt Stellulae in hac ad Iouem constitutione.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
