# Sidereus nuntius 19

Galileo, Sidereus nuntius, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/19

Erant tres occidentales, & vna orientalis; lineam proximè Ori. Occ. Θήrectam constituebant; media enim occidentalium paululum à recta Septentrionem versus deflectebat. Aberat orientalior à Ioue minuta duo: reliquarum, & Iouis intercapedines erant singulae vnius tantum minuti. Stellae omnes eandem prae se ferebant magnitudinem; ac licet exiguam, lucidissimae tamen erant, ac fixis eiusdem magnitudinis longe splendidiores. Die decimaquarta nubilosa fuit tempestas Die decimaquinta, hora noctis tertia in proximè depicta fuerunt habitudine quatuor Stellae ad Iouem; Occ. Ori. occidentales omnes: ac in eadem proxim recta linea dispositae; quae enim tertia à loue numerabatur paululum in boream attollebatur; propinquior Ioui erat omnium minima, reliquae consequenter maiores apparebant; interualla inter louem, & tria consequantia Sydera erant aequalia omnia, ac duorum minutorum: at occidentalius aberat à sibi propinquo minutis quatuor. Erant lucida valde, & nihil scintillantia, qualia semper tum ante, tum post apparuerunt. Verum hora septima tres solummodo aderant Stellae, in huius Occ. Ori. cemodi cum loue aspectu. Erant nempe in eadem re cta ad vnguem, vicinior Ioui, erat admodum exigua, & ab illo semota per minuta prima tria; ab hac secunda distabat min: vno; tertia verò à secunda min: pr: 4. sec: 30. Post verò aliam horam duae Stellulae mediae adhuc viciniores erant; aberant enim min: sc: vix 30. tantum. Die decimasexta hora prima noctis tres vidimus Stellas iuxta hunc ordinem dispositas. Duae Iouem Ori. Occ.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
