Latin
20
Galileo, Sidereus nuntius 20
Unproofread scanNot analysed yet
Verum post horas quatuor, hora nempè proximè quinta, tertia ex parte orientali emergere cępit, quae antea, vt opinor cum priori iuncta erat; fuitque talis positio Occ. Ori. Media Stella orientali quam proxima min: tantum sec 20. elongabatur ab illa, &à linea recta per extremas &louem producta paululum versus austrum declinabat. Die decima octaua hora o. min. 20. ab occasu, talis fuit aspectus. Erat Stella orientalis maior occidenta* Occ. Ori. li, &à Ioue distans min: pr. 8. Occidentalis verò à Ioue aberat min: 10. Die decimanona hora noctis secunda talis fuit Stellarum coordinatio: erant nempe secundum rectam liOcc. Orineam ad vnguem tres cum loue Stellae: Orientalis vna à loue distans min: pr. 6. Inter louem, &primam sequentem occidentalem, mediabat min: 5. interstitium: haec autem ab occidentaliori oberat min. 4. Anceps eram tunc nunquid inter orientalem Stellam, &louem Stellula mediaret, verum loui quamproxima, adeo vt illum ferè tangeret; At hora quinta hanc manifestè vidi medium iam inter Iouem, &orientalem Stellam locum exquisitè occupantem, ita vt talis fuerit confi Occ. Ori. guratio. Stella insuper nouissimè conspecta admodum exigua fuit; veruntamen hora sexta reliquis magnitudine ferè fuit aequalis. Die vigesima hora 1. min: 15. constitutio consimilis visa est. Aderant tres Stellulae adeo exiguae, vt vix Ori. Occ. percipi possent; à loue, &inter se non magis distabant minuto vno: incertus eram nunquid ex occidente duae, an tres adessent Stellulae. Circa horam sextam hoc pacto erant dispositae. Orientalis enim à loue Ori. Occ. duplo magis aberat quam antea, nempe min. 2. media occidentalis à Ioue distabat min: o. sec: 40. ab occidentaliori vero min: o. sec: 20. Tandem hora septima tres ex occidente visae fuerunt Stellulae. Ioui proxima abeOri. Occ. rat ab eo min. 0. sec: 20. inter hanc &occidentaliorem interuallum erat minutorum secundorum 40. inter has vero alia spectabatur paululum ad meridiem deflectes; ab occidentaliori non pluribus decem secundis remota. Die vigesimaprima hora o. m: 30. aderant ex oriente Stellulae tres, aequaliter inter se, &à loue dixtantes: Ori. Oec.