# Sidereus nuntius 22

Galileo, Sidereus nuntius, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/22

in vnam, ni fallor, coierant duae mediae prius obseruatae Stelluiae. Die vigesimaquinta hora 1. min: 40. ita se habebat Occ. Ori. constitutio, aderant enim duae tantum Stellae ex orientali plaga, eaeque satis magnae. Orientalior à media distabat min: 5. media verò à loue min. 6. Die vigesima sexta hora o. min: 40. Stellarum coordinatio eiusmodi fuit. Spectabantur enim Stellae Occ. Ori. X tres, quarum duae orientales, tertia occidentalis à loue: haec ab eo min: 5. aberat, media verò orientalis ab eodem distabat min: 5. sec: 20. Orientalior verò à media min. 6. in eadem recta constitutae, & eiusdem magnitudinis erant. Hora deinde quinta constitutio fere eadem fuit, in hoc tantum discrepans, quod Occ. Ori. X prope Iouem quarta Stellula ex oriente, emergebat caeteris minor a loue tunc remota min: 30. sed paululum à recta linea versus Boream attollebatur, vt apposita figura demonstrat. Die vigesima septima hora 1. ab occasu, vnica tantum Stellula conspiciebatur, eaque orientalis secunOri. Occ. dum hanc constitutionem: eratque admodum exigua, & à loue remota min: 7 Die vigesima octaua, & vigesima nona ob nubium interpositionem nihil obseruare licuit. Die trigesima hora prima noctis, tali pacto constituta spectabantur sydera: vnum aderat orientale, à loue Ori. Occ. distans min: 2. sec: 30. duo verò ex occidente, quorum Ioui propinquius aberat ab eo min. 3. reliquum ab hoc min: 1. extremorum & louis positus in eadem recta linea fuit, at media Stella paululum in Boream attollebatur: Occidentalior fuit reliquis minor. Die vltima hora secunda visae sunt orientales Stellae duae, vna verò occidua. Orientalium media à loue Ori. Occ. aberat min: 2. sec: 20. Orientalior verò ab ipsa media min: o. sec: 30. Occidentalis distabat à Ioue min. 10. erant in eadem recta linea proximè, orientalis tantum loui vicinior modicum quiddam in Septentrionem eleuabatur. Hora verò quarta duae orientales vicinioOri. Occ. res ad inuicem adhuc erant; aberant enim solummodo min: sec. 20. apparuit in hisce obseruationibus occidentalis Stella satis exigua.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
