Latin
23
Galileo, Sidereus nuntius 23
Unproofread scanNot analysed yet
Die Februarij prima hora noctis secunda consimilis fuit constitutio. Distabat orientalior Stella à Ioue *Occ. Ori. min: 6. occidentalis verò 8. ex parte orientali Stella quaedam admodum exigua à loue distabat minutis secundis 20. rectam ad vnguem designabant lineam. Die secunda iuxta hunc ordinem visae sunt Stellae. Vna tantum orientalis à Ioue distabat min. 6. Iuppi* Occ. Ori. 2 ter ab occidentali viciniori aberat min: 4. inter hanc &occidentaliorem min. 8. fuit intercapedo; erant in eadem recta ad vnguem, &eiusdem ferè magnitudinis. Sed hora septima, quatuor aderant Stellae, inter Occ. Ori. quas Iuppiter mediam occupabat sedem. Harum Stellarum orientalior distabat à sequenti min: 4. haec à loue min: 1. sec: 40. Iuppiter ab occidentali sibi viciniori aberat min. 6. haec verò ab occidentaliori min. 8. erantque pariter omnes in eadem recta linea, secundum Zodiaci longitudinem extensa. Dia tertia hora septima in hac serie dispositę fuerunt Stellae. Orientalis à Ioue distabat min: 1. sec: 30. Occidentalis proxima min. 2. ab hac vero elongabatur oc tiol ano u Ori. Occ. cidentalior altera min: 10. erant praecisè in eadem recta, &magnitudinis aequalis. Die quarta hora secunda circa louem quatuor stabant Stellae, orientales duae, ac duae occidentales in Ori. Occ. eadem ad vnguem recta linea dispositae, vt in proxima figura. Orientalior distabat à sequenti min. 3. hęc verò à loue aberat min. o. sec. 40. Iuppiter à proxima occidentali min. 4. haec ab occidentaliori min. 6. magnitudine erant ferè ęquales, proximior Ioui reliquis paulo minor apparebat. Hora autem septima orien tales Stellae distabant tantum min. 0. sec. 30. Iuppiter Ori. Occ. ab orientali viciniori aberat min. 2. ab occidentali ve rò sequente min. 4. haec verò ab occidentaliori distabat min. 3. erantque aequales omnes, &in eadem recta secundum Eclypticam extensa. Die quinta Coelum fuit nubilosum. Diesexta duae solummodo apparuerunt Stellae meOri. Occ. dium Iouem intercipientes, vt in figura apposita spectatur: orientalis à loue distabat min. 2. occidentalis verò min. 3. erant in eadem recta cum loue, &magnitudine pares. Die septima duae adstabant Stellae, à Ioue orientaOcc. Ori. les ambae, in hunc dispositae modum.