# Sidereus nuntius 24

Galileo, Sidereus nuntius, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/24

intercapedines inter ipsas, & louem erant aequales vnius nempe minuti primi; ac per ipsas, & centrum louis recta linea incedebat. Die octaua hora prima aderant tres Stellae orientaOcc. Ori. les omnes vt in descriptione; Ioui proxima exigua satis distabat ab eo min. 1. sec. 20. media vero ab hac min. 4. eratque satis magna; orientalior admodum exi gua ab hac distabat min. 0. sec. 20. anceps eram nunquid loui proxima vna tantum, an duae forent Stellulae: videbatur enim interdum huic aliam adesse versus ortum mirum immodum exigua, & ab illa seiuncta per min. 0. sec. 10. tantum: fuerunt omnes in eadem recta linea secundum Zodiaci ductum extensae. Hora verò tertia Stella loui proxima illum ferè tangebat, distabat enim ab eo min: o. sec. 10. tantum reliquae verò à loue remotiores factae fuerunt: aberant enim media à loue min. 6. Tandem hora quarta, quae prius Ioui proxima erat, cum eo iuncta non cernebatur amplius. Die nona hora o. min: 30. adstabant loui Stellae duae orientales, & vna occidentalis in tali dispositione. O* Occ. Ori. * rientalior, quae satis exigua erat à sequenti distabat min. 4. media maior à loue aberat min: 7. Iuppiter ab occidentali, quae parua erat distabat min. 4. Die decima hora prima min: 30. Stellulae binae admo dum exiguae orientales ambae in tali dispositione visae Occ. Ori. sunt: remotior distabat à Ioue min. 10. vicinior verò min: o. sec. 20. erantque in eadem recta. Hora autem quarta, Stella Ioui proxima amplius non apparebat, altera quoque adeo imminuta videbatur, vt vix cerni posset, licet aer praeclarus esset, & à loue remotior, quam antea erat, distabat, siquidem min. 12. Die vndecima hora prima aderant ab Oriente Stellae duae, & vna ab occasu. Distabat occidentalis à Ori. 4 Occ. loue min. 4. Orientalis vicinior aberat pariter à Ioue min. 4. Orientalior vero ab hac distabat min. 8. erant satis perspicuae, & in eadem recta. Sed hora tertia * Occ. Ori. Stella quarta Ioui proxima ab oriente visa est, reliquis minor, à Ioue dissita per min. o. sec. 30. & à recta linea per reliquas Stellas protracta modicum in Aquilonem deflectens, splendidissimae erant omnes, ac valde conspicuae. Hora verò quinta cum dimidia iam Stella orientalis Ioui proxima, ab illo remotior facta medium inter ipsum, & Stellam orientaliorem sibi propinquam obtinebat locum, erantque omnes in eadem recta linea ad vnguem, & eiusdem magnitudinis, vt in apposita descriptione videre licet. Occ. fiti Ori. 2 Die duodecima hora o. min. 40.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
