# Sidereus nuntius 27

Galileo, Sidereus nuntius, 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/27

distans m. 6. Orientalis erat aliquanto minor occidentam li. Sed Hora 5. tres visae sunt Stellae, praeter enim duas iam Oce Ori. 23 adnotatas tertia ex occidente propè Iouem admodum exigua cernebatur, quae prius sub loue latitabat, distabatque ab eo m.1. Orientalis verò remotior, quam antea videbatur, distans nempè à loue m. i1. Hac nocte pri mum Iouis & adiacentium Planetarum progressum secundum Zodiaci longitudinem facta relatione ad fixam quandam obseruare placuit: spectabatur enim fixa Stel la orientem versus distans à Planeta orientali m. 11. & paululum in Austrum deflectebat, in hunc qui sequitur modum. Ori. + fixa Die 27. Ho. 1. m. 4. Apparebant Stellae in tali configuratione. Orientalior distabat à loue min. 10. sequens Aoui proximamin. o. sec. 30. Occidentalis sequens aberat min. 2. sec. 30. ab hac occidentalior distabat min. 1. ViciOri. O ** Occ. & fixa niores Ioui exiguae apparebant, praesertim Orientalis, extremae verò erant admodum conspicuae in primis verò occidua, rectamque lineam secundum Eclypticae ductum designabant ad vnguem. Horum Planetarum pro gressus versus ortum ex collatione ad praedictam fixam manifestè cernebatur, ipsi enim Iuppiter cum adstantib. Planetis vicinior erat, vt in apposita figura videre licet. Sed Ho. 5. Stella orientalis loui proxima aberat ab eo min. 1. Die 28. Ho. 1. duae tantum Stellae videbantur; orientalis distans à Ioue min. 9. Occidentalis verò m 2. Erant Ori. X Occ. fixa satis conspicuae, & in eadem recta: ad quam lineam fixa perpendiculariter incidebat in Planetam orientalem, veluti in figura. Sed hora 5. tertia Stellula ex oriente diOri. * Occ. stans à loue m. 2. conspecta est in eiusmodi constitutione. Die I. Martij Ho. 0. m. 40. quatuor Stellae orientales omnes conspectae sunt, quarum Ioui proxima aberat ab eo m. 2. sequens ab hac m. 1. tertia m.o. sec. 20. eratque Occ. Ori. & fixa reliquis clarior; ab ista verò distabat orientalior m. 4. & reliquis erat minor. Rectam proximè designabant lineam, nisi quod tertia à loue paululum attollebatur. Fixa cum loue, & orientaliori trigonum aequilaterum constituebat ut in figura. Die 2. Ho. 0. m. 40. tres adstabant Planetae, orientales duo, vnus verò occiduus in tali configuratione. Aberat Occ. Ori. & fixa orientalior à loue m.7 ab hoc distabat sequens m. o.s. 30.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
