# Sidereus nuntius ii

Galileo, Sidereus nuntius, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/ii

COSMO MEDICES II. MAGNO HAETRVRIAE DVCI IIII. Raeclarum sanè, atque humanitatis plenum eorum fuit institutum, qui excellentium virtute virorum res praeclarè gestas ab inuidia tutari, eorumque immortalitate digna nomina ab obliuione, atque interitu vindicare conati sunt. Hinc ad memoriam posteritatis proditae Imagines, vel marmore insculptae, vel ex aere fictae; hinc positae Statuae tam pedestres, quàm equestres; hinc Columnarum, atque Pyramidum, vt inquit ille, sumptus ad Sydera ducti; hinc denique vrbe. aedificatae, corumque insignitae nominibus, quos grata posteritas aeternitati commendandos existimauit. Eiusmodi est enim humanae mentis conditio, vt nisi assiduis rerum simulacris in eam extrinsecus irrumpentibus pulsetur, omnis ex illa recordatio facilè effluat. Verùm alij firmiora, ac diuturniora spectantes, aeternum summorum virorum praeconium non saxis, ac me tallis, sed Musarum custodiae, & incorruptis litierarum monumentis consecrarunt. At quid ego ista commemoro? quasi verò humana solertia his contenta regionibus, vlterius progredi non sit ausa; attamen longius illa prospiciens, cum optimè intelligeret omnia humana monumenta vi, tempestate, ac vetustate tandem interire, incorruptiora Signa excogitauit, in qua Tempus edax, atque uuidiosa Vetustas nullum sibi ius vindicaret.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
