# Sidereus nuntius iv

Galileo, Sidereus nuntius, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/iv

Atqui longe veriora, ac feliciora, Princeps Serenissime, Celsitudini tuae possumus augurari; nam vix dum in terris immortalia animi tui decora fulgere caeperunt, cum in Coelis lucida Sydera se se offerunt, quae tanquam linguae praestantissimas virtutes tuas in omne tempus loquantur, ac celebrent. En igitur quatuor Sydera tuo inclyto nomini reseruata, neque illa de gregario, ac minus insigni inerrantium numero, sed ex illustri vagantium ordine, quae quidem disparibus inter se motibus circum Iouis Stellam caeterarum nobilissimam, tanquam germana eius progenies, cursus suos, orbesque conficiunt celeritate mirabili interea dum vnanimi concordia circa mundi centrum, circa Solem nempe ipsum, omnia simul duodecimo quoque anno magnas conuolutiones absoluunt. Vt autem inclito Celsitudinis tuae nomini prae caeteris nouos hosce Planetas destinarem, ipsemet Syderum Opifex perspicuis argumen tis me admonere visus est. Etenim quemadmodum hae Stellae tamquam Ioue digna proles nunquam ab illius latere, nisi exiguo interuallo discedunt; ita quis ignorat clementiam, animi mansuetudinem, morum suauitatem, regij sanquinis splendorem, in actionibus maiestatem, authoritatis, & Imperij in alios amplitndinem, quae quidem omnia in tua Celsitudine sibi domicilium, ac sedem collocarunt, quis inquam ignorat haec omnia ex benignissimo Iouis Astro, secundum Deum omnium bonorum fontem, emanare? Iuppiter, Iuppiter inquam, à primo Celsitudinis tuae ortis turbidos Horizontis vapores iam transgressus mediumque cęli cardinem occupans, Orientalemque angulum sua Regia illustrans, foelicissimum partum ex sublimi illo tro no prospexit, omnemque splendorem, atque amplitudinem suam in purissimum aerem profudit, vt vniuersam illam vim, ac potestatem tenerum corpusculum vnà cum animo nobilioribus ornamentis iam à Deo decorato, primo spiritu hauriret. Verum quid ego probabilibus vtor argumentationibus, cum id necessaria propemodum ratione concludere, ac demonstrare queam?

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
