Latin
ONOMICVS
Galileo, Sidereus nuntius xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Apparentiae verò ex quibus haec colligere licuit eiusmodi sunt. Quarta aut quinta post coniunctionem die, cum splendidis Luna sese nobis cornibus offert, iam terminus, partem obscuram à luminosa diuidens, non aequabiliter secundum oualem lineam extenditur, veluti in solido perfectè sphaerico accideret; sed inaequabili, aspera, &admodum sinuosa linea designatur, veluti apposita figura repraesentat. complures enim veluti excrescentiae lucidae vltra lucis tenebrarumquè confinia in partem obscuram extenduntur, &contra tenebricosae particulae intra lumen ingrediuntur.