# Sidereus nuntius xiii

Galileo, Sidereus nuntius, ONOMICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xiii

Apparentiae verò ex quibus haec colligere licuit eiusmodi sunt. Quarta aut quinta post coniunctionem die, cum splendidis Luna sese nobis cornibus offert, iam terminus, partem obscuram à luminosa diuidens, non aequabiliter secundum oualem lineam extenditur, veluti in solido perfectè sphaerico accideret; sed inaequabili, aspera, & admodum sinuosa linea designatur, veluti apposita figura repraesentat. complures enim veluti excrescentiae lucidae vltra lucis tenebrarumquè confinia in partem obscuram extenduntur, & contra tenebricosae particulae intra lumen ingrediuntur.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
