# Sidereus nuntius xiv

Galileo, Sidereus nuntius, ONOMICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xiv

Quinimo, & magna nigricantium macularum exiguarum copia, omnino à tenebrosa parte separatarum, totam ferè plagam iam Solis lumine perfusam vndiquaquè conspergit, illa saltem excepta parte quae magnis, & antiquis maculis est affecta. Adnotauimus autem, modo dictas exiguas maculas in hoc semper, & omnes conuenire, vt partem habeant nigricantem locum Solis respicientem; ex alluerso autem Solis lucidioribus terminis, quasi candentibus iugis co ronentur. At consimilem pęnitus aspectum habemus in Terra circa Solis exortum, dum valles nondum lumine perfusas, montes verò illas ex aduerso Solis. circundantes iam iam splendore fulgentes intuemur: ac veluti terrestrium cauitatum vmbrae Sole sublimiora petente immimuuntur, ita & Lunares istae maculae, crescente parte luminosa tenebras amittunt. Verum non modo tenebrarum & luminis confinia in Luna inaequalia, ac sinuosa cernuntur, sed, quod maiorem infert admirationem, permultae apparent lucidae cuspides intra tenebrosam Lunae partem omnino ab illuminata plaga diuisae, & auulsae, ab eaquè non per exiguam intercapedinem dissitae, quae paulatim aliqua sinteriecta mora magnitudine, & lumine augentur; post verò secundam horam, aut tertiam, reliquae parti lucidae, & ampliori iam factae iunguntur; interim tamen aliae, atque aliae hincinde quasi pullulantes intra tenebrosam partem accenduntur, augentur, ac demum eidem luminosae superficiei magis adhuc extensae, copulantur. Huius exemplum eadem figura nobis exibet.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
