Latin
ONOMICVS
Galileo, Sidereus nuntius xv
Unproofread scanNot analysed yet
At non ne in terris ante Solis exor tum, vmbra adhuc planities occupante, altissimorum cacumina montium Solaribus radijs illustrantur? nonnè exiguo interiecto tempore ampliatur lumen dum mediae, &largiores eorundem montium partes illuminantur; ac tandem orto iam Sole planicierum, &collium illuminationes iunguntur? Huiusmodi autem eminentiarum, &cauitatum discrimina in Luna longè latèque terrestrem asperitatem superare videntur, vt infra demonstrabimus. Interim silentio minimè inuoluam quid animaduersione dignum à me obseruatum dum Luna ad primam quadraturam properaret, cuius etiam imaginem eadem supra posita delineatio praesefert; ingens enim sinus tenebrosus in partem luminosam subit, versus inferius cornu locatus; quem quidem sinum cum diutius obseruassem, totumque obscurum vidissem, tandem post duas ferè horas paulò infra medium cauitatis vertex quidam luminosus exurgere caepit, hic verò paulatim crescens trigonam figuram prae se ferebat, eratquè omnino adhuc à luminosa facie reuulsus, ac separatus; mox circa illum tres aliae cuspides exiguae lucere caeperunt; donec, Luna iam occasum versus tendente, trigona illa figura extensa, &lior iam facta cum reliqua luminosa parte nectebatur, ac instar ingentis promontorij, à tribus iam comme moratis lucidis verticibus adhuc obsessa, in tenebrosum sinum erumpebat.