Latin
ONOMICVS
Galileo, Sidereus nuntius xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Depressiores insuper in Luna cernuntur magnae maculae, quàm clariores plagae; in illa enim tam crescente, quam decrescente semper in lucis tenebrarumque confinio, prominente hincindè circa ipsas magnas maculas contermini partis lucidioris; veluti in describendis figuris obseruauimus; neque depressiores tantummodo sunt dictarum macularum termini, sed aequabiliores, nec rugis, aut asperitatibus interrupti. Lucidior verò pars maximè propè maculas eminet; adeò vt, &ante quadraturam primam, &in ipsa fermè secundam circa maculam quandam, superiorem, borealem nempè Lunę plagam occupantem valdè attollantur tam supra illam, quàm infra ingentes quaedam eminentiae, veluti appositae praeseferunt delineationes.