# Sidereus nuntius xvii

Galileo, Sidereus nuntius, ONOMICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/sidereus-nuntius/xvii

Depressiores insuper in Luna cernuntur magnae maculae, quàm clariores plagae; in illa enim tam crescente, quam decrescente semper in lucis tenebrarumque confinio, prominente hincindè circa ipsas magnas maculas contermini partis lucidioris; veluti in describendis figuris obseruauimus; neque depressiores tantummodo sunt dictarum macularum termini, sed aequabiliores, nec rugis, aut asperitatibus interrupti. Lucidior verò pars maximè propè maculas eminet; adeò vt, & ante quadraturam primam, & in ipsa fermè secundam circa maculam quandam, superiorem, borealem nempè Lunę plagam occupantem valdè attollantur tam supra illam, quàm infra ingentes quaedam eminentiae, veluti appositae praeseferunt delineationes.

---

Galileo, Sidereus nuntius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sidereus_nuntius.
