# Systema cosmicum 1-2

Galileo, Systema cosmicum, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/1-2

Deinde quod pertinet ad materias, quas aliqui generari atque dissolui dicunt in facie Solis, Antitycho nullam earum earum mentionem facit; vnde coniicio, quod illas aut fabulam existimauerit, aut illusiones Telescopii, aut certe contingentes in aëre quasdam affectiunculas, aut quiduis denique potius quàm materias Caelestes. SALO Tu vero, Simplici, quid censes, ad obiectionem de maculis illis, importunis Caeli, magisque Peripateticae philosophiae turbatricibus, esse respondendum? Non potest fieri, quin ceu defensor eius intrepidus, effugium atque solutionem aliquam hic inuequa nos defraudare non debes. neris, SIMP. Audiui de peculiari hoc accidente diuersas opiniones. Est qui dicat, illas esse Stellas, in propriis suis orbibus, ad modum Veneris & Mercurii, circa Solem commeantes, quae cùm illum subeunt, obscurae nobis apparent: & quia plurimae sunt, saepius accidit, vt pars earum in vnum congregentur, deinde separentur. Alii esse censent impressiones aëris: alii, illusiones crystalli: alii res alias. Ego pronior sum ad credendum, imo persuasum habeo, esse illas aggregatum multorum & variorum corporum opacorum quasi casu inter se concurrentium. Qua ipsa de caussa saepe videmus, in vna macula numerari decem & plura eiusmodi minuta corpuscula, quae sunt irregulari figura, speciemque * praebent aut floccorum niuis, aut lanae, aut muscarum volantium: e variant situm interse, & modò disgregantur, modò congregantur, maxime sub ipso Sole, circa quem ceu centrum suum mouentur. Neque tamen propterea dicere necesse est, quod generentur & corrumpantur: sed interdum latitant post corpus Solis: interdum, etsi remotae ab eo, non apparent tamen ob vicinitatem immensae * lucis Solaris. Nam in Orbe eccentrico Solis constituta est quaedam quasi cępa, ex multis tunicis composita, quarum interior quęque sustinet exteriorem, & earum vnaquaeque maculis quibusdam exiguis incitata mouetur. Et quamuis earum motus à principio e sit visus inconstans & irregularis: nihilominus tamen ad extremum aiunt obseruatum fuisse, quod intra determinatum tempus e eaedem exacte maculae reuertantur. Atque haec responsio mihi videtur accommodata maxime esse ex hactenus repertis ab reddendam huius apparentiae rationem, simulque defendendam incorruptibilitatem ingenerabilitatemque Caeli. Quod si haec ipsa non suffecerit, ingenia sublimia non deerunt, quae de melioribus aliis inueSALV. xiendis curam suscipient. In scientiis naturalibuis ars cratoria nihil efficit. Argumenti necessariò probans, maculas solare dissolui. Demonstratio euidens maculis corpori solari contiguas esse Motus macularum Gersus circumfocentiam Solis tardus apparet. Figura macularum arctißim a Gersus circumferentiam disci solaris & cur talis appareat. SALV.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
