# Systema cosmicum 101

Galileo, Systema cosmicum, ALTERIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/101

SIMP. Vos vero scire velim, controuersiam hanc de neruorum origine nondum ita discussam atque decisam esse, vt aliquis forte sibi persuadeat. SAGR. Neque decidetur vnquam, si similes contradictores nacta fuerit. Sed interim ea quae dicis, non minuunt absurditatem responsionis Peripatetici, qui manifestae adeo & in sensus incurrenti experientiae non opposuit aliam experientiam aut rationem Aristotelis, sed solam autoritatem, ac nudum illud: Ipse dixit. SIMP. Aristoteles tantam autoritatem non alia sibi ratione parauit, quam firmitate demonstrationum suarum, dissertationumque profunditate. Sed necesse est vt intelligamus illum: nec intelligamus modò, sed etiam in eius libris adeo versati simus, vt inde perfectissimam quandam ideam animo conceptam geramus, & omnia eius dicta menti nostrae semper habeamus obuersantia. Nec enim imperito ille vulgo scripsit: nec adstrictus est ad syllogismos suos ordinaria ac triuiali methodo nectendos: sed promiscue suo vsus arbitratu, probationem propositionis interdum iis textibus immiscuit, qui de re diuersissima tractare videntur. Oportet igitur, vt magnam illam Ideam totam teneas, ac noueris inter sese loca componere, & hunc textum cum alio remotissimo coniungere. Qui hoc tenet artificium, is dubio procul è libris Aristotelicis, omnis scibilis demonstrationes eruere poterit. nihil enim est, quod iisdem non comprehendatur. SACR. Atqui, mi Simplici, quemadmodum tibi fastidio ne est, res in Aristotele esse hinc inde disseminatas, & persuasum habes, comparatione combinationeque variarum particularum in de succum extrahi; quod tu & alii egregii philosophi facietis in textibus Aristotelis, idem ego praestabo in versibus Virgilii, aut O nidii, centones inde formaturus, & iis omnia hominum negotia, & naturae Origo nernorum secundum Aristot. & secundum medicos. Requisita ad bene philosophandum Aristotelica methodo. Artificium argutum, quo philosophia quibus libet e libris hauritur. naturae secreta explicaturus.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
