Latin
ALTERIVS
Galileo, Systema cosmicum 103
Unproofread scanNot analysed yet
Et est sane iucun dissimum, eorum inspicere commentarios in poëtas antiquos, in quibus inueniuntur maximi momenti mysteria, fabulis poëticis oc cultata, scilicet quid sibi velint amores Lunae, ac descensus eius in Terram Endymionis caussa: quid ira eiusdem aduersus Actaeonem quando Iupiter conuertatur in pluuiam Auream, &quando in flammas ardentes: quanta artis secreta latitent in illo Mercurio interprete, in illis Plutonis rapinis, in illis Auri ramis. SIMP. Opinor equidem, &partim scio, non deesse Mundo ingenia prodigiosa, quorum vanitas in praejudicium Aristoteli redundare non debebat: de quo minus reuerenter interdum loqui mihi videris. Vel sola antiquitas, &inclytum. nomen, quod ille vir in mentibus tot praeclarorum hominum acquisiuit, satis venerationis apud omnes litteratos ei conciliare debebat. SALV. Non ita, Simplici, res habet. Inueniuntur aliqui sectatores eius pusillanimi nimis, qui vt is minoris aestimetur occasionem praebent, aut, vt rectius dicam, praebituri essent, si leuitatibus illorum applaudere vellemus. Tu vero, dic mihi quaeso, anne tam es rerum imperitus, vt non intelligas, Aristotelem, si praesens ipse Professorem illum, à quo Telescopii pronunciabatur autor, audiuisset, multo offensiorem ei futurum fuisse, quàm his, qui Professorem &eius interpretamenta risu excipiunt? Anne forte dubitas, Aristote lem, si res illas in Caelo nuper detectas vidisset, non fuisse mutatu rum opinionem, &emendaturum libros suos, amplexurumque doctrinam sensu ipso magis approbatam, à se denique repulsurum illos sterili homines ingenio, qui timide nimis animum inducunt, omnia eius dicta defendere velle; nec intelligunt, si talis fuisset Aristoteles, qualem ii sibi fingunt, tum fore, vt is existimetur homo ingenio indocili, mente obstinata, animo barbarie pleno, impotentia tyrannica, qui omnes alios pro stolidis pecudibus habens, decreta sua sensibus, experientiae, ipsique naturae velit anteponere? Autoritatem suam Aristoteli sectatores eius attribuerunt, non ipsemet sibi vsurpauit occupauitue. Et quoniam haud paullo facilius est, alieno sese scuto tegere, quàm aperta facie congredi; timent, nec audent vel passum ab Aristot. discedere: maluntque absurde negare alterae tiones byGoogle itize Alchymistae. Chrysopoëticae secreta poetarum è fabulis interpretando eliciunt. Sectatores quidam Aristotelis, imminuunt autoritatem sui magistri, dum eam nimis auctim cunttiones illas quae apparent in Caelo Naturae, quàm vllam admittere alterationem in Caelo Aristotelico. SAGR.