Latin
ALTERIVS
Galileo, Systema cosmicum 112.13
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam non modò magnitudo circulorum, &consequenter velocitas motûs istarum Stellarum, à circulis motibusque ceterarum longissime discrepabunt. sed etiam ipsae Stellae, suos circulos suamque velocitatem (id quod quintum inconueniens est) variabunt: siquidem illae, quae ante duo millia annorum erant in Aequinoctiali, &consequens suo motu maximos circulos describebant, cùm notempore multis gradibus ab Aequinoctiali declinent, necesse vt motu tardiores quoque factae sint, &eò redactae, vt minores ciros describant.