# Systema cosmicum 112.13

Galileo, Systema cosmicum, ALTERIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/112.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/112.13

Quanquam non modò magnitudo circulorum, & consequenter velocitas motûs istarum Stellarum, à circulis motibusque ceterarum longissime discrepabunt. sed etiam ipsae Stellae, suos circulos suamque velocitatem (id quod quintum inconueniens est) variabunt: siquidem illae, quae ante duo millia annorum erant in Aequinoctiali, & consequens suo motu maximos circulos describebant, cùm notempore multis gradibus ab Aequinoctiali declinent, necesse vt motu tardiores quoque factae sint, & eò redactae, vt minores ciros describant.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
