# Systema cosmicum 113

Galileo, Systema cosmicum, ALTERIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/113

Et parum abest, quin accidere possit, vt veniat tem„ in quo earum aliqua, semper antehac mota, vbi cum Polo vnita rit, omni motu vacua consistat, & post quietem aliquanti tempoiterum moueri incipiat: cum tamen aliae Stellae, quae sine dubio puentur, omnes describant, vt dictum est, maximum orbis sui cirlum, in eoque sine variatione versentur. Accedit absurdum (& hoc esto sextum inconueniens) solide n discutientibus, quod cogitatione nulla comprehendi potest, laenam debeat esse soliditas illius vastissimae sphaerae, cuius in proinditate tenaciter adeo tot Stellae fundatae sint, quae sine vlla situs iter se variatione, tanta motuum disparitate concorditer in orbem apiuntur: aut siquidem Caelum fluidum est, vt rationabilius est crelere, sic vt vnaquaeque Stella per seipsam illud peruagetur, quanam ege motus earum regantur, & quo fine fiat, vt iidem è Terra conspecti, ab vna sola sphaera facti appareant? Mihi videtur, ad hoc obtinendum, tanto faciliorem & accommodationem esse rationem, immobiles illas, non vagantes constituere, quanto promptius est, stratam lapidibus aream, quàm in ea cursitantem puerorum populum, ad nutum seruare. Denique, quae septima instantia est, si conuersionem diurnam attribuimus altissimo Caelo, eam tantae virtutis & efficaciae statua mus oportet, vt secum rapiat innumerabilem multitudinem Stellarum fixarum, omnium vastissimorum corporum, & Terrâ haud paullo maiorum, & insuper omnes sphaeras Planetarum, quamuis & hae & illae sua natura moueantur in contrarium. Quin & praeterea concedere necesse est, quod etiam elementum Ignis, & maior pars aëris, vnâ rapiantur, quodque solummodo paruus Terrae globus pertinaci quiete tantae virtuti reluctetur. Quae res, meo iudicio, multum difficultatis habet: nec videre possum, quo modo Terra, pensile corpus eque centro suo libratum, ad motum & quietem indifferens, ab am biente liquido circumdatum, non debeat & ipsa cedere, ac vnâ circumrotan. Talia vero obstacula non inuenimus, si Terrae, minime corpori, & Vniuersi respectu, insensibili, adeoque ad inferendam Vniuerso vim vllam inhabili, motum tribuamus.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
