Latin
123
Galileo, Systema cosmicum 123-2
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde motu aeterno agitari, &esse prorsus immobile, duae affectiones sunt in natura maxime considerabiles, maximaeque diuersitatis indices, &praecipue corporibus Vniuersi principalissimis attributae, ex quibus non nisi dissimilimi sequi possint euentus. SIMP. Sic est reuera. SAGR. Iam ad aliud caput mihi respondeto. Credis ne, in Dialectica, in Rhetorica, in Physica, in Metaphysica, in Mathema tica, denique in quocunque genere disputationis, argumenta dari, quae alicui conclusiones non minus falsas quàm veras persuadere atque demonstrare possint? SIMP. Nego hoc, inde persuasum habeo, ad probandam conclusionem aliquam veram ac necessariam, esse in natura non solum vnam, sed multas demonstrationes potissimas: ac de ea disputari posse &argumenta sexcenta vltro citroque, sine vlla implicatione con tradictionis agitari: quinimo, quanto plus eam aliquis Sophistatur bare vellet, tanto clariorem semper eiusdem certitudinem euasuram esse; contra verò ad falsam aliquam propositionem, veritatis specie pal liandam itia Motus &quies, principalia naturae accidentia. Falsa non sunt demonstrabilia sic. ati vera.