# Systema cosmicum 123

Galileo, Systema cosmicum, 123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/123

nos dilemmate stringimur, cuius pars vna necessario vera, & altera falsa. Nam inter motum & quietem, quae contradictoria sunt, non datur tertium, sic vt dici possit, Terra non mouetur, & non stat immota: Sol & Stellae non mouentur, neque stant immoti. SAGR. Terra, Sol, & Stellae, quid rei sunt in natura? sunt ne res minimae, an vero consideratione dignae? SIMP. Sunt corpora principalissima, nobilissima, ad integritatem Vniuersi pertinentia, vastissima, denique consideratu dignissima. SAGR. Motus autem atque Quies, cuiusmodi accidentia sunt in natura? SIM P. Tantae dignitatis atque praestantiae, vt Natura ipsa per illa definiatur. SAGR.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
