# Systema cosmicum 124

Galileo, Systema cosmicum, 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/124

Ad Geras conclusiones probandas multae necessaria rationes produci possunt, non item ad falsas. liandam ac persuadendam, non nisi fallacias, sophismata, paralogismos, aequiuocationes, discursusque vanos, asystatos, repugnantiis contradictionibusque plenos adduci posse. SAGR. Iam si motus aeternus, & quies aeterna, adeo principalia naturae sunt accidentia, adeoque diuersa, vt ex iis non nisi diuersissimae consequentiae deduci possint, maxime si applicentur ad Solem ac Terram, corpora tam vasta, & in vniuersitate rerum insignia: praeterea cum sit impossibile, vt è propositionibus duabus contradictoriis vna non sit vera, & altera falsa, cumque ad falsae probationem nil aliud nisi fallaciae produci queant; vera autem omni firmarum & apodicticarum rationum genere persuaderi possit; quid ais ergo, quod è vobis ille qui propositionem veram defendere didicit, non & eandem persuadere mihi queat? Profecto stupidus ingenio, iudicio peruersus, mente & intellectu stolidus, discursu caecus vt essem oporteret, nisi lucem à tenebris, gemmas à carbonibus, verum à fal so discernere possem. SIMP. Et dico tibi, & iam ante dixi, magistrum, qui sophismata, paralogismos, aliasque fallacias cognoscere doceat, excellentiorem Aristotele fuisse neminem. is nunquam hac parte decipi potest SAGR. Tu stas ab Aristotele, qui loqui non potest. Ego vero tibi dico, si Aristoteles hîc esset, aut persuasus in nostram concederet sententiam; aut refutaret rationes nostras, & melioribus aliis persuasos nos ad se traduceret. Quid? nonne tu ipse, dum experimenta à bombardis accepta modò recitari audiuisti, vel Aristotelicis ipsis magis ad probandum idonea illa, cum admiratione fuisti professus? Nihilominus tamen existimo, Saluiatum, qui ea produxit, examinauit, & exquisitissima diligentia perpendit, haudquaquam esse confessurum, se vel iisdem, vel euidentioribus adhuc aliis, quae sese producturum innuit, persuasum fuisse. Ac nescio sane, qua ratione naturam accusare audeas, vt aetatis longae vitio effaetam redditam, & producere oblitam ingenia speculatium alia praeter istud genus hominum, qui sese totos Aristoteli mancipant, nec suo, sed ipsius cerebro sapiunt, ipsius sensibus percipiunt. Verùm audiamus ceteras rationes opinioni Aristotelicae fauentes, vt eas post modum examinemus, ac ad iustam stateram exigamus. SALV. Antequam progrediar vlterius, monendus est mihi Sagredus, in hisce nostris discursibus Copernicistae me sumere personam: tia phileit? relet tium: epti sonam: nolo tamen, vt, quid effecerint in animo meo rationes illae, quas in ipsius fauorem producere videor, ex meis verbis aestimes, dum adhuc repraesentandae fabulae calore rapimur: sed quousque deposuero laruam, expectes. Tum enim alium fortasse me depraehendes, quàm qui nunc in scena tibi videor. Pergamus igitur. Adducit Ptolemaeus, eiusque sectatores aliam experientiam, ei quam supra de proiectilibus attulimus, haud absimilem: & est earum rerum, quae à Terra separatae, diutius in aëre suspenduntur: cuiusmodi sunt nubes, & aues volantes.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
