Latin
125
Galileo, Systema cosmicum 125
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim de his dici nequeat, Argumentum rotatione Terre, quippe cui non adhaerent, ea circumagi; fieri non posa nubibus se videtur, vt eius velocitatem subsequantur: imo versus Occiden-auibusque depromptum. tem omnes velocissime ferri nobis apparerent. Quod si nos à Terra circumlati, 24. horarum spatio parallelum nostrum emetimur, qui minimùm 16000. milliaribus constat; quàm longe auiculae tantum ad cursum à tergo relinquentur? Atqui contra sine vlla sensibili differentia, tantundem in Orientem, quantum in Occidentem, aut aliam quamcunque plagam easdem volare videmus. Praeterea, si decurrentes equo, aurae quodam impetu vultum Argumentum ab aurae nostrum adflari sentimus, quantâ perpetuo ventorum vehementia flatus, qui pulsaremur ab Ortu, celeri adeo rotatione in obuium aërem impin pulsare Sigentes? Atqui nihil horum fieri cernimus. detur equiEcce tibi rationem aliam ingeniosissimam, à quodam experitantes. mento desumptam. Motui circulari proprium est, extrudere, dissipa Argumentum à Gertigine. re, &repellere à suo centro partes corporis quandocunque moti, quae extrudummodo ne vel motus nimis sit tardus, vel partes colligatae strictius. dendi ac disItaque si v. g. quàm velocissime conuerteremus aliquam istarum enor sipandi vim mium rotarum, quae ab vno vel duobus calcantibus actae maxima habet. pondera tollunt, vt molem magnorum lapidum in torculari pannos poliente; vel naues onustas, quae per terram tractae, è flumine in aliud flumen traiiciuntur: hîc nisi rotae rapidissime circumactae partes firmissime contextae essent, omnes disiicerentur. neque saxa, vel aliae materiae graues, quamuis tenaciter exteriori superficiei eius adhaerentes, multum resistere possent, quin impetu violentissimo, in diuersas partes, à rota, &consequenter eius centro remotas, excuterentur. Ergo si Terra infinitò maiori velocitate rotaretur, quod pondus, quae calcis glutinisue tenacitas, saxa, fabricas, integras vrbes tenebit, ne tam praecipiti actae vertigine in Caelum euibrentur? Homines autem itized E autem atque ferae, nullo Terrae adstricti vinculo, quanto minus tantum sustinebunt impetum? At verò contrà non haec ipsa modo, sed multo minora obstacula alia, puta lapillos, arenas, folia, quietissime Tertae adhaerere, vel subuecta, ad eandem sese partim casu lentissimo recipere videmus. Ecce Simplici, rationes potissimas à rebus terrestribus, vt ita dicam, depromptas. Restat alterum genus earum, scilicet, quae relationem habent ad apparentias caelestes.