# Systema cosmicum 126

Galileo, Systema cosmicum, 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/126

Quae profecto rationes magis accommodatae sunt ad euincendum, esse Terram in Vniuersi centic collocatam, & per consequens annuo circa illud motu quem ei Copernicus attribuit, destitutam. Quae rationes, vt materia nonnihil differentes, reseruari poterunt vsque dum hactenus propositarum vim ac robur examinauerimus. SAGR. Quid ais, Simplici? Num quid Saluiatus Ptolemai cas Aristotelicasque rationes in numerato habere, & explicare facili posse videtur? Et credis ne, quenquam Peripateticorum, Copernicanas demonstrationes aequè in promptu habere? SIMP. Equidem nisi colloquiis hactenus institutis, tantam de solida doctrina Saluiati, & ingenii acumine Sagredi, concepissem opinionem, eorum bona cum gratia discedorem hinc, nil amplius auditurus. Nam fieri nullo modo posse videtur, vt quis experimentis adeo manifestis contradicat. Quin antiquae opinioni, sine inquisitione vlteriori adhaesero: quae tam verisimilibus fulcita rationibus, si vel maxime falsa, tamen excusabilis esset. Quod si hae sunt habendę fallaciae; quaenam verae demonstrationes his pulcriores extiterint? SAGR. Oportet tamen, vt Saluiati responsiones audiamus quae si verae fuerint, necesse est vt eae obiectionibus illis adhuc pulcriores, & quidem infinitò pulcriores, obiectiones vero foedae, imo foedissimae sint: si modo verum est illud axioma metaphysicum, verum & pulchrum, vnum idemque esse: sicut & falsum ac foedum. Ergo, Saluiate, ne tempus perdamus amplius. SALV. Argumentum à Simplicio productum, si bene memini, primum hoc erat. Terra non potest in gyrum agi; nam hic motus ei violentus, ac proinde non perpetuus esset. Esse violentum, inde patet: quia, si naturalis esset, partes Terrae quoque naturaliter in gyrum agerentur: id quod est impossibile. natura enim partium est, moueri motu recto deorsum. Hic respondeo, esse optandum, vt Aristoteles mentem suam rectius declarasset, dum dixit: partes quoque mouerentur circulariter. Nam hoc, moueri circulariter, duobus modis intelligi potest: vno, quod vnaquaeque particula separata à suo toto, circulariter moueretur circa proprium suum centrum, describendo circel los suos minutos: altero, quod toto globo conuoluto circa suum centrum. 24.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
