# Systema cosmicum 127

Galileo, Systema cosmicum, 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/127

horarum spatio, partes etiam eius, circa idem centrum, 24. horis, vna voluerentur. Primus modus non minus esset absurdus, ac si quis diceret, necesse esse, vt vnaquaeque circumferentiae circuli pars, etiam sit circulus: vel, cum Terra sit sphaerica, vnamquamque Terrae partem necessario globum esse, ita postulante axiomate illo: Eadem est ratio totius & partium. Sin accipiendus sit altero modo, hoc est, quod partes ad imitationem totius naturaliter mouerentur circa centrum totius globi, 24. horis; aio, eas hoc facere, tibique loco Aristotelis incumbit probatio, quod non faciant. SIMP. Hoc probatum est ab Aristotele in eodem loco, dum inquit, naturalem partibus esse motum rectum ad Vniuersi centrum: : vnde circularis naturaliter ei competere non potest. SALV. At nonne vides, in iisdem verbis confutationem p. quoque responsionis illius haberi? SIMP. Quomodo? & vbi? met nat SALV. Nonne dicit, quod motus circularis, ipsi Terrae violentus esset, & proinde non aeternus? & quod hoc sit absurdum, cum ordo Mundi sit aeternus? SIMP. Hoc ipsum dicit. asSALV. Atqui si id quodviolentum est, aeternum esse non potest; è contra etiam id, quod non potest esse aeternum, non poterit esse naturale. Sed motus Terrae deorsum non potest esse aeternus Ergo multo minus potest esse naturalis: nec ei poterit esse naturalis vllus motiis, qui ipsi non etiam sit aeternus. Quod si vero Terram constituamus mobilem motu circulari, is & ipsi, & partibus eius aeternus esse poterit, & proinde naturalis. SIMP. Motus rectus partibus Terrae naturalissimus est, ei demque aeternus: nec vnquam accidet, vt motu recto non moueantur: ita tamen vt remota impedimenta semper intelligantur. SIMP. Aequiuocatione, Simplici, falleris, qua vt libereris, efiicere conabor. Itaque dic mihi, credis ne, nauem soluentem ex Herculeo byl itize Responsio ad primum argumentum Aristotelis. Quicquid est Giolentum, aeternis esse non potest: quod autem aeternum esse non potest, non poterit etiam esse naturale. Motus perpetuandi duo requisita, spatium infinitum, mobile corruptionis expers. Motus rectus non poaetest esse ternus, & proinde nec Terrae naturalis esse potest. culeo Freto Palaestinam versus, aeternùm in illam plagam posse moueri, cum semper aequali cursu feratur? SIMP. Minime vero.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
