# Systema cosmicum 13

Galileo, Systema cosmicum, DIALOG. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/13

Cùm igitur hanc inclinationem habeat, inde necessariò consequitur, vt motum sium: suum continue accelerando conficiat: & à motu tardissimo incipiens, non acquirat vllum velocitatis gradum, nisi prius omnes gra dus velocitatis minoris, aut si lubet ita dicere, tarditatis maioris, pertransierit. Nam quando excedit è statu quietis, (quae tarditatis motûs infinitae gradus est) non est vlla ratio, cur determinatum eiusmodi gradum velocitatis ingredi debeat, antequam minorem subierit; & cur alium adhuc minorem, antequam illum: imò ra tioni maxime congruum videtur, pertransire prius per gradus vicimores ei, vnde exierat, & ab his ad remotiores abire: Sed gradus, vnde mobile motum suum auspicatur, est summae tarditatis, hoc est, quietis. Porro haec acceleratio motûs non fiet, nisi mobile suo hoc motu quippiam acquirat: non acquirit autem aliud, nisi vt accedat ad locum desideratum, hoc est, ad quem inclinatione natural crahitur: eò verò viâ breuissimâ, hoc est, per lineam rectam deducetur. Itaque non sine ratione dici potest; quod natura, mobili alicui primùm in quiete constituto determinatam velocitatem col latura, per aliquod tempus, & per aliquod spatium adhibeat motum rectum. His praesuppositis, imaginemur Deum creasse corpus, v. g. Iouis, cui talem velocitatem indere austituerit, qualem is postea debeat vniformem perpetuò seruare. Cum Platone igitur dicere poterimus, Deum loui dedisse vt à principio moueretur motu recto & accelerato: & cum postea certum illum gradum velocitatis at tigisset, rectum eius motum conuertisse in circularem, cuius postea velocitatem naturaliter vniformem esse conueniat. SACR. Magna cum voluptate te disserentem audio, quam futuram credo maiorem, vbi difficultatem aliquam mihi submoue ris. Ea est, quod non satis capio, cur necesse sit, vt mobile quietem dese rens, & motum inclinatione naturali subiens, omnes transeat gradupraecedentis tarditatis, qui inter quemcunque certum velocitatis gradum, & statum quietis, interiecti sunt: qui quidem gradus infiniti sunt, ita vt natura corpori louis subitò creatum motum suum circula. rem cum tot illis velocitatum gradibus contribuere non potuerit. SALV. Non dixi, nec ausim dicere, naturae ac Deo impossibile esse, velocitatem illam quam dicis, immediate conferre: sed hocaffirmo, quod id natura de facto non praestet. Si verò praestaret, ea operatio naturae cursum excederet, ac proinde miracu losa foret SAGR. Mobile motum acceteras, cum ad appetitis locum fertur. Mobile quaeten deserens, omnes rarilitatis gradus transit. Quies eff gra das tarditatis infinitae. Mobilemot iam nonaccelerat, nisi dicinirarem ad terminum acquirat. Natura mobili certum elocitatis gradum inditura, facit id ferri motu recto. Velocitas Oniformis motui circulari conuenit. Inter quierem & quemcunque Gelocitatis gradit intercedunt insiniti gradus Gelocitatis milnorus. Natura non confertim medi. ite ternisnatim gradum Gelocatatis, etsi id poßet.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
