# Systema cosmicum 131

Galileo, Systema cosmicum, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/131

Aliâs enim in tuo ipsius syllogismo manifestam committis fallaciam, negando simulque concedendorem eandem. Venio nunc ad secundam positionem, quae illorum est, qui Terram à Mundi medio remouent, & circa illud mobilem faciunt, hoc est, eam constituunt Planetam, & Stellam errantem. Contra quam positionem procedit argumentum: & quoad formam bonum quidem est: sed peccat in materia. Nam concesso, quod Terra hoc modo moueatur, quodque moueatur duabus lationibus: non tamen inde necessariò sequitur, quod propterea fiant mutatiotam nes in ortibus occasibusque Stellarum fixarum, vt suo loco declater rabo. Atque hoc loco pronus sum ad excusandum errorem Arirahi stotelis: imò laudandum potius ipsum aio, quod aduersus Copernicanam hypothesin adeo subtile nobis argumentum suppeditauerit, iues, vt vix potuerit subtilius. Quod si instantia est acuta, & in speciem firmissima, tanto subtiliorem & ingeniosiorem solutionem eius esse videbis, inuentamque ab ingenio non minus acuto, quàm Copernici sit: & ex difficultate illam intelligendi de tanto maiore diffiiocultate eandem inueniendi coniecturam capies. Sed nunc interim ieresponsionem in suspenso relinquamus, quam suo loco ac tempore audies, vbi instantiam Aristotelis ipsam attuleris, & in ipsius gratiam quanto fieri potest opere amplius eam adstruxeris. Nunc transeamus ad argumentum tertium Aristotelis, in Responsio ad quo non est vt haereamus diutius, cum heri & hodie sufficienter ad tertium argumentum. illud sit responsum. Vrget enim, quod motus grauium naturaliter fiat per lineam rectam ad centrum: & inquirit postea, num ad centrum Terrae, an verò Vniuersi: concluditque, naturaliter ad cenResponsio ad trum Vniuersi, sed per accidens ad Terrae. Proinde nos conferre quartum arpossumus ad quartum, cui diutius immorandum erit, cum innitatur ole gumentum. isti experimento, à quo maior pars argumentorum quae restant, vim suam ac robur accipiunt. Dicit igitur Aristoteles, argumentum Terrae id esse, quod videmus, in altum eatissimum immobilitatis proitize proiecta, ad perpendiculum recidere per eandem lineam, in eundem locum, vnde proiecta fuerant, idque quantumuis altissimus motus fuerit. At hoc non posset accidere, si Terra moueretur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
