Latin
135
Galileo, Systema cosmicum 135
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde mirandum non est, lapidem in mali summitate detentum, si suae libertati committatur, ita decidere, vt ipsius nauis motum sequi non necesse habeat. Conuersio vero diurna tanquam motus proprius &naturalis tribuitur globo terrestri, &per consequens omnibus eius partitibus: &velut à natura impressus, in ipsis est indelebilis: ac proinde lapis ille in Turris summitate positus, instinctu suo primario circa centrum sui totius, 24. horarum spatio mouetur, atque hanc naturalem propensionem aeternùm exercet, quo tandemcunque statu collocatus. sei; Et vt hoc tibi persuadere queas, nil nisi quandam inueteranat diam opinionem eximere mente tua debes, ac dicere: quemadmodum hactenus, dum globi terreni proprietatem esse credidi, vt circa centrum suum immotus staret, absque vlla haesitatione percepi, cis vnamquamque particulam eius ipsam quoque naturaliter eadem quiete frui: ita quoque creditu difficile non est, si globus terrenus instinctu naturali, 24. horarum spatio reuolueretur, quod item omnes eius partes intrinsecam ac naturalem habeant inclinationem, vt ne quiescant, sed eundem totius cursum sequantur. Atque ita sine absurditate vel incommodo vllo concludi poterit, cum non naturalis, sed alienus sit ille motus, qui remorum impulsu &ipsi naui, &per eam omnibus rebus in ipsa constitutis confertur, rationi consentaneum esse, vt lapis ille, quamprimum à naui separatur, ad suam naturalitatem reducatur, &ad puram simpliciterque naturalem inclinationem suam redeat. Adde quod necessarium est, vt ea minimùm aëris pars, quae montibus altissimis inferior est, ab asperitate superficiei terrenae rapta voluatur in gyrum: vel certe, ceu multis vaporibus exhalationibusque permixta terrestribus, naturaliter sequatur motum diur num id quod non euenit in aëre, qui naui remis impulsae circumiicitur.