Latin
138
Galileo, Systema cosmicum 138
Unproofread scanNot analysed yet
nam id capere quicunque velit, is plane contrarium his quae scriptis traduntur, euenire deprehendet, nimirum lapidem in eundem semper nauis locum decidere, seu consistat illa, seu quantacunque velocitate moueatur. Cum ergo ratio Terrae sit eadem quae nauis; à lapidis cas perpendiculari ad pedem Turris, de motu vel quiete Terrae nihil in ferri potest. SIMP. Si tu me remitteres ad aliud medium quam ad exp rientiam, credo equidem, haud ita subito nostra disputatio finiri pos Nam ea res ab humano omni intellectu tam esse videtur alieset. na, vt persuasioni vel probabilitati nec minimum locum relinquat. SALV. Et in metamen locum reliquit. SIMP. Quî fit ergo, quod tu non vel centies, ne dicam semel hoc exploraueris, cum id adeo confidenter pro certo affirmes? Ego vero non dimoueor ab incredulitate mea, certus, autores primarios, qui hoc exemplo vtuntur, ipsosmet experimento proprio compertum illud habere. SALV. Ego vero vel sine experimento certus sum, secuturum eum quem tibi dico effectum. nam vt sequatur necessarium est. Quin amplius addo, nec teipsum ignorare, quod sequi non possit aliter, vtut fingis, aut fingere simulas, te id nescire. Ego vero tam sum felix ingeniorum domitor, vt te quantumuis nolentem ad eius rei confessionem sim adacturus. Sed quid ita taces, Sagrede? videbare mihi nutu significare, te quippiam esse dicturum. SAGR. Parabam sane nescio quid dicere: sed vt audiui iactantem, eam te vim admoturum esse Simplicio, vt scientiam, quam nos celare volebat, in apertum proferat, tanta mihi suborta curiositas est, vt aliud omne desiderium prae illo deponam. Proinde, quaeso, re praesta quae fuisti pollicitus. SALV. Non deero promissis, dummodo Simplicius ad interrogata mea respondere sustineat. SIMP. Respondebo quae sciero, certus, eam rem nullo incommodo mihi constituram esse. nam de iis rebus quas ego falsas arbi. tror, nil sciri posse credo: cùm scientia sit verorum, &non falsorum. SALV. Non requiro, vt aliud quidquam dicas respondeasue, nisi quod accurate noueris.