Latin
142
Galileo, Systema cosmicum 142
Unproofread scanNot analysed yet
Impedimenta eiusmodi duo sunt: vnum, quod mobile aërem impetu suo solo perrumpere non potest, cum ei desit alter impetus impulsu remorum conceptus, cuius antea particeps erat, dum ceu pars nauis, malo adhuc impositus veheretur. Alterum est, motus aduenticius deorsum, quem certe alteri motui progressiuo, obstaculo esse oportet. SALV. Quod ad impedimentum aëris, id non tibi nego: &si decidens constaret materia leui, qualis est pluma, aut lanae floccus, esset ista retardatio permagna: sed in lapide graui, minima est. Tu ipse modo dixeras, venti vehementissimi vim non sufficere ad loco mouendum grande saxum: iam cogita, quid praestiturus sit aër quie tus, obiectus lapidi tota naue non velociori. Et tamen, vt dixi, concedo tibi paruum illum effectum, qui ab impedimento tali dependere potest: quomodo te quoque mihi concessurum esse scio, si aër eadem velocitate, qua cum lapide nauis, agitaretur, impedimentum absolute futurum esse nullum. Quod attinet ad alterum superuenientem motum deorsum, primò manifestum est, duos istos motus, circularem inquam circa centrum, &rectum versus centrum, non esse contrarios, nec destructiuos inuicem, nec incompatibiles. Iam modo enim tu ipse concessisti, repugnantiam esse contra motum qui remouet à centro: &inclinationem ad motum, qui admouet centro. Vnde necessario sequitur, quòd ad motum nec admouentem centro, nec ab eo dimouentem, mobile nec repugnantiam habeat, nec propensionem, &per consequens neque caussam, cur impressae sibi facultatis diminutionem patiatur. Cumque caussa motrix non vna modò sit, quae per nouam operationem relanguescere queat, sed sint duae inter se distinctae, ex quibus grauitas id modo praestat, vt mobile pertrahat ad centrum; impressa autem ei virtus, vt id rapiat circa centrum; proinde nulla impedimenti caussa restabit. SIMP. Disputatio haec profecto satis in speciem probabilis est: reuera tamen aliqua difficultate vix superabili turbatur. In toto progressu quandam suppositionem adhibuisti, quam schola Peripatetica tibi non ita facile concesserit, tanquam Aristoteli maxime contrariam.