# Systema cosmicum 144-2

Galileo, Systema cosmicum, 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/144-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/144-2

Ergo aër motus multo maiore & velocitate & spaSALV. tio transfert materias leuissimas quàm grauissimas. SIMP. Omnino. SALV. Sed si brachio tibi foret excutiendus & lapis, & deinde gossippii floccus, vtrum horum velocius longiusque moueretur? SIMP. Lapis vtique, gossipium enim ad pedes mihi decideret. SALV. Sed si id, à quo mouetur proiectile manu emissum, aliud nihil est, quam aër motus à brachio; motus autem aër, facilius materias leues quàm graues impellit; quî fit ergo, quod proiectum gossipium non longius lapide velociusque promouetur: certe ne cesse est, vt praeter motum aërem alia vis lapidem impellat.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
