Latin
DIALOG
Galileo, Systema cosmicum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Concedam absque contradictione, cum hac limitatione tamen, si sphaera absque vllo impedimento totum suum impetum applicare possit ad illam solam operationem, seipsum, aut aliud quippiam sibi aequale reducendi ad eandem altitudinem. Id quod fieret, si terra perforata esset per centrum, &ad centum aut mille cubitorum à centro distantiam sphaera per hoc foramen demitteretur. Persuasum enim habeo, fore, vt illa sphaera centrum praetercurrat, tantundem spacii in ascensu, quantum antea in descensu conficiens. Atque hoc experientia confirmat accidere in pondere aliquo quod est fune dependet. Nam si illud à perpendiculo suo, qui status quietis eius est, remoueatur, &postea libertati suae relinquatur, remeabit ad illud perpendiculum, idque transmittet ad idem cum priore, aut certe tanto minus interuallum, quanto per aërem, aut finem, aut alia obstacula fuerat impeditum. Idipsum etiam in Aqua conspicitur, cuius per siphonem ascensus discensui est aequalis. Tu exacte disseris. SALV. Et quia noui, te non haesitanter hoc largiri, quod incrementum ipsius impetus fiat elongatione à termino vnde mobile digreditur &appropinquatione ad centrum quo motus progreditur; dubitas ne concedere duo mobilia aequaliae, licet per diuersas lineas descendentia, sine vllo tamen impedimento, aequale sui impetûs incrementum capere, sic vt appropinquatio ad centrum sit aequalis? Non recte quaestionem assequor. SAGR. SALV. Descripta figura melius explicabo mentem meam.