Latin
151
Galileo, Systema cosmicum 151
Unproofread scanNot analysed yet
SAGR. Nimirum pro Socratis illo, non isto Inferni. Verum tu ipse ad hoc docendum, inque memoriam reuocandum accingere. Nam affirmo tibi, nisi quis veritatem perseipsum sciat, impossibile esse, vt eam ab alio aliquo doceatur. Possum quidem ea docere te, quae neque vera sunt, neque falsa: vera autem, hoc est, necessaria, seu quod idem est, quae aliter sese habere non possunt, vnaquaeque ratiocinatio mediocris aut per se scit: aut impossibile est vt vnquam sciat. Atque hoc etiam Saluiato persuasum esse noui. Proinde confirmo tibi, propositorum problematum rationes tibi ipsi cognitas esse, licet id fortasse non animaduertas. SIMP. Omissa nunc illa disputatione, patere meam vt prorietu fitear de rebus propositis ignorantiam, &vt problemata percipere possim effice. SAGR. Primum problema pendet ab alterius alicuius notitia: nimirum quî fiat, vt turbo circumuolutâ corrigiâ excussus, multo longius, &quod sequitur, vehementius impellatur, quàm si simplici manu contorqueatur. SIMP. Aristoteles quoque nescio quae problemata de proiectilibus istis adducit. SALV. Adducit, &valde quidem ingeniosa, praesertim istud, vnde fiat, vt rotundi turbines quadratis melius currant. SAGR. Et huius rationem nonne, Simplici, tuopte animo promere, nemine alio docente posses? SIMP. Quid ni possem? sed iocari desine. SAGR. Aeque nosti quoque rationem alterius istius. Dic ergo mihi, scisne, rem quae mouetur, consistere si impediatur? SIMP. Scio, dummodo tantum sit impedimentum, vt mobili sistendo sufficiat. SAGR. Scin tu, magis impediri mobile, si terrâ, quam si aëre sit incedendum, cùm terra scabra ac dura sit, aër vero mollis atque cedens? SIMP. Cum hoc sciam, eo ipso noui, turbinem velocius in aere quàm terra rotari: ita vt scire meum plane sit oppositum ei quod tu tibi persuadebas. SAGR. Apposite, Simplici. Scisne quod in partibus alicu ius mobilis circa proprium centrum agitati, motiones quaquauersum inueniantur, sic vt aliae ascendant, aliae descendant: antecedant aliae, &aliae subsequantur? SIMP. Scio, idque me docuit Aristoteles. SAGR. Et qua demonstratione? dic mihi quaeso. SIMP. Demonstratione sensûs ipsius. SAGR. Aristoteles ergo praestitit vt videres, quod per te cernere non potuisses?