# Systema cosmicum 157

Galileo, Systema cosmicum, 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/157

Nec hoc quoque sufficit: verùm vnâ sciamus oportet, secundum quam proportionem haec acceleratio fiat. quod problema non credo hactenus ab vllo philosopho aut mathematico fuisse cognitum, vtut à philosophis, ac praecipue Peripateticis, integra volumina, vastissimaque commentaria de doctrina Motûs confecta fuerint. SIMP. Philosophi potissimum occupantur in vniuersalibus: tradunt definitiones, generalioresque regulas: quasdam verò certas subtilitates, certasque minutias, quae curiositatis plus habent, Mathematicis relinquunt. Aristoteles ipse certe sat habuit egregie definire, quid in vniuersum sit motus, & in motu locali ostendere principalia eius attributa, hoc est, quod alius sit naturalis, alius violentus: item alius simplex, alius compositus: denique alius aequabilis, alius acceleratus: & in motu accelerato contentus fuit reddere rationem accelerationis: inuestigationem verò proportionis, qua fiat haec acceleratio, & specialiorum accidentium aliorum, mechanico, vel alii humiliori artifici commisit. SAGR. Recte omnia, mi Simplici. Tu verò Saluiate, si quando de throno majestatis Peripateticae te demittis, vnquamne animi caussa lusisti circa inuest: gationem illius proportionis, quae grauium descendentium motus acceleratur? SALV. Non opus erat, vt huic inuestigationi operam impenderem, eò quod Academicus noster communis amicus iam ostendit mihi tractatum quendam suum de Motu, in quo id ipsum cum aliis multis accidentibus demonstrauit. Sed nimia digressio fuerit, si huius rei caussa colloquium hoc nostrum, quod ipsum quoque digressionis instar est, interrumpere, & comoediam, quod aiunt, in comoedia facere vellemus. SAGR. Per me tibi liceto in praesens omittere narrationem illam, sed ea lege, vt haec propositio numerum illarum augeat, quas in alia particulari Sessione ventilandas nobis reseruamus. eius enim notitia à me valde desideratur. Interea reuertamur ad lineam descriptam per corpus graue à summitate Turris ad basin eius vsque decidens. SALV byGoogl itize SALV.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
