# Systema cosmicum 159

Galileo, Systema cosmicum, 159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/159

Apparet et iam hinc, quod propter infinitum acumen anguli contactûs duorum circulorum DC. CI. recessio cadentis à circumferenlia CFD. hoc est, à summitate iurris, circa principium sit missima: quod idem est, ac si dicamus, motum deorsum esse lentissimum, & in infinitum magis magisque tardum, secundùm vicinitatem termini C. qui status quietis est. Denique indidem intelligitur, tandem hunc motum terminari in centro terrae. A. SAGR. Perfecte omnia capio, nec possum persuadere mihi, mobile cadens, grauitatis suę centro describere aliam quàm similem aliquam lineam. SALV. Verùm expecta, Sagrede. Nam adhuc duas meditatiunculas adferre tibi habeo, fortasse non displicituras. Earum prima est, quod accurate rem expendendo, mobile non mouetur realiter alio quàm simplici circulari motu: quomodo, dum supra Turrim consisteret, tamen non nisi simplici ac circulari motu moueretur. Altera pulchrior adhuc est. Mobile namque non magis minusue mo uetur, quàm si continue supra Turrim constitisset: siquidem arcubus CFEG. GH. &c. quos pertransisset supra Turrim semper remanendo, praecise sunt aequales arcus circumferentiae CI. qui subiecti sunt ac respondent iisdem CF. FG. GH. &c. Vnde sequitur tertium mira h, quod scilicet motus lapidis verus & realis non acceleretur, sed aequa Googl Mobile è Turris Gertice cadens mouetur per circum ferentiam circuli. Non mouetur plus minusue, quam si ibi substitisset. Mouetur motu aequabili, & non accelerare. aequabilis semper ac vniformis sit, cùm omnes arcus aequales, notati in circumferentia CD. iisdemque respondentes, signati in circumferent tia CI. temporibus aequalibus transeantur.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
