# Systema cosmicum 160

Galileo, Systema cosmicum, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/160

Quae res labore nos libe rat nouas accelerationis caussas aliosue motus inuestigandi: quandoquidem mobile, tam supra Turrim consistendo, quàm inde decidendo, semper eodem modo, hoc est, circulariter, eadem velocitate, & vniformi tenore mouetur. Iam dicito mihi, quid de hoc meo efthusiasmo tibi videatur. SAGR. Adfirmo tibi, verbis exprimi satis non posse, quantae admirationi hic mihi sit. Ac prout quidem in praesens interfectu meo repraesentatur, non credorem aliter habere sese posse. Et vtinam omnes demonstrationes philosophorum vel medietatem pro babilitatis istius obtinerent! Vt autem plene mihi satisfiat, audire velim probantem, istos arcus inter se esse aequales. SALV. Demonstratio facilima est. Cogita, ductam esse lineam IE. Cumque semidiameter circuli CD. hoc est, linea CA. de pla sit ad semidiametrum CE. circuli CI. erit quoque circumferem dupla ad circumferentiam, & omnis arcus maioris circuli duplus a omnem similem arcum minoris: & per consequens, medietas arcus circuli maioris, aequalis arcui minoris. Et cum angulus CEI. factus centro E. minoris circuli, & insistens arcui CI. duplus sit ad angulum CAD. factum centro A. circuli maioris, quem subtendit arcus CD. igitur arcus CD. medietas est de circuli maioris arcu si mili arcui CI. & proinde duo arcus CD. CI. sunt aequales. Quod ipsum eodem modo de partibus omnibus demonstrabitur. Etsi iam non dixerim, quoad motum grauium descendentium ita praeci se serem habere: sed hoc certe affirmo, si linea à cadente descripta, non exacte est haec ipsa esse tamen ei summe proximam. SAGR. Ego vero, Saluiate, mirabile quiddam aliud animo voluo: quod nimirum, istis stantibus considerationibus, motus rectus omnino pessum eat, nec natura vnquam eo vtatur: quandoquidem etiam ille vsus, quem à principio ei concessimus, scilicet in locum suum reducendi partes corporum integralium, à suo toto separatas, & proinde in praua dispositione constitutas, eiadimitur, ac tantummodo motui circulari assignatur. SALV.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
