Latin
162
Galileo, Systema cosmicum 162
Unproofread scanNot analysed yet
Contrà in eiaculatione Occidentali, priusquam globus terram attingat, bombarda longo satis interuallo in Orientem prouehitur. vnde spatium inter globum &bombardam interiectum, hoc est, eiaculationis ipsius interuallum alterum altero tantò longius apparebit, quantus fuerit cursus bombardae, hoc est, ipsius terrę, per ea tempora, quibus vteruis globus in aëre volitauit. SALV. Velim inuestigare nos posse rationem aliquam experimenti capiendi, quod motui proiectilium istorum ita respondeat, vt prius illud nauigii respondebat motui è sublimi deorsum cadentium. Et iam in eo sum, vt tale quid excogitem. SAGR. Credo satis accommodatam fore probam, si rhedam non obtectam adhibeas, in eaque maiorem arcum (arcubalistam vocant, item balistam chalybeam) semiquadrante, hoc est, gradibus 45. eleues, quippe qua eleuatione, omnium maxima eiaculatio fieri solet: inter equorum deinde cursum sagittam vnam in aduersam, alteram in auersam partem excutias, probeque notari cures, quo loco rheda fuerit eo momento temporis, cum ex vtraque iaculatione terram sagitta figeret. Sic enim exacte poterit obseruari, quanto altera eiaculatio superetalteram. SIMP. Mihi haec experiundi ratio valde videtur accommodata: neque dubito, quin interuallum eiaculationis aduersae multò sit minus futurum quàm auersae. Sit exempli caussa spatium eiaculationis per se trecentorum cubitorum: &rhedae cursus, interea dum volat sagitta, cubitos centum exigat. Dum ergo sagitta in aduersum trecentorum cubitorum spatium emittitur, interea rheda procurrit cubitis centum: vnde spatium inter sagittam humi defixam ipsamque rhedam erit ducentorum solummodo cubitorum. At vero contra in auersa eiaculatione, cùm sagitta trecentos suos cubitos conficiet, itemque rheda alteros suos centum in contrarium, interiecta distantia quadringentorum cubitorum esse deprehendetur. SALV. Possetne modus vllus inueniri, quo eiaculationes istae sibi inuicem aequales efficerentur? SIMP. dic SIMP. Nescio alium, nisi si rhedam stare facias. SALV. Hoc nemo nescit. mihi vero quaestio de rheda est, quae concitato cursu fertur. SIMP. Intendendus ergo fuerit arcus in eiaculatione aduersa, &remittendus nonnihil in auersa. SALV. Vides ergo, superesse tamen aliud aliquod remedium. Sed quanta debet esse intensio illa, quantaque remissio? SIMP.