Latin
167
Galileo, Systema cosmicum 167
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc considero, posse eodem modo scribi epistolam; &illos tachygraphos, qui manûs agilitatem ostentaturi, non retractâ à folio penna, vnico ductu, multiplici flexu, figuram pulcre contortam describunt, si veloci naue veherentur, vniuersum pennae motum, qui reuera vnicâ sola linea versus eandem ductâ partem, ac minimùm inflexâ vel declinante à perfecta rectitudine, constat, in sinuosam nescio quam figuram (ghirigoro vocant) esse conuersuros. Estque mihi magnae voluptati, quod Sagredus huius mihi contemplationis autor fuit. Viterius itaque progrediamur, ero hoc attentior, quod sperem, alia plura huius generis auditurum. SAGR. Si similium argutiarum audiendarum desiderio teneris, quales non promiscue cuiuis in mentem veniunt, non deerunt illae nobis, in hac maxime de nauigatione materia. Numquid enim ote haec tibi bella speculatio videtur, quae in eiusdem cursu nauigationis in mentem mihi venit, cum cogitarem, quod malus nauis, etsi neque ruptus, neque flexus, plus tamen itineris galeâ suâ, seu vertice, quàm imo pede confecerit? Vertex enim, quippe à centro Terrae remotior pede, describendum habuit arcum circuli maioris eo circulo quem pes pertransiit. SIMP. Ita quidem homo inambulans, capite quàm pedibus plus viae conficit SAGR. Per teipsum, ac tuopte ingenio rem assecutus es optime. Sed ne Saluiati sermones interrumpamus. SALV. Est mihi volupe, videre Simplicium eruditione proficientem: si tamen illud commentum ex ipsius officina profectum, &non è certo quodam Conclusionum libello desumptum est, in quo libello similes aliae non minus argutae lepidaeque conclusiones occurrunt. Sequitur vt dicamus de bombarda super horrizontem ad per pendiculum erecta, hoc est, de eiaculatione verticali, tandemque reditu globi per eandem lineam, ad eandem bombardam, etsi per longam illam, qua seiunctus fuit à bombarda, moram, terra multis milliaribus ipsam ad Orientem transtulerit. quo tanto temporis interuallo globus versùs Occidentem remotiùs à bombarda cadere debere videtur itize Subtilitates satis insulsa ironice relatae, &ex cyclopaedia quadam depromptae. Instantia centra motum diurnis Terrae, sumpta ab eiaculatione homb. arda perpendiculari. tur. Quod cum non fiat, à bombarda nihil promota globum expectatum fuisse patet.