# Systema cosmicum 169

Galileo, Systema cosmicum, 169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/169

Itaque tubo bombardae ad perpendiculum erecto, sursum actus globus, per eandem rectam lineam reuertitur; cum motus ab ipsius grauitate dependens, per eandem perpendicularem deorsum contendat: ita vt globi extra bombardam iter continuet rectitudinem illius particulae itineris, quod intra bombardam conficiendum fuit. Est ne ita? SIMI. Sic mihi videtur. SAGR. Iam propone tibi tubum perpendiculariter erectum, & terram diurno motu circumactam, secumque ferentem ipsam bombardam. Dic mihi, globus intra tubum adhuc haerens, applici tis foramini igniculis, quo motu feretur? it. SIMP. Motu recto & perpendiculari, cum tubus ad perpendiculum erectus fuerit. cauSAGR. Attente considera. Meo enim iudicio, motus ille ra perpendicularis haud erit. Esset quidem talis, immobili terra: sic qua enim globus alium non haberet motum, nisi ab igne sibi collatum: cidi in gyrum autem actâ terrâ, globus haerens adhuc intra bombardam ctis ipse quoque motu diurno fertur, ita vt ipsius ignis impulsu superueaut mente, ab imo fundo ad os vsque bombardae, duobus motibus progrediatur, quorum compositione fit, vt motus à centro grauitatis globi descriptus lineam inclinatam constituat. Et vt res clarius intelligatur, esto bombarda AC. erecta, in eaque globus B. Hic manifestum est, immobili stante bombarda, eique applicito igne, globum erupturum esse per os A. sucque centro bombardam pertranseunte descripturum lineam perpendicularem BA. atque hanc eandem directionem obseruaturum etiam extra bombardam, inque verticem iturum. At vero si terra circumuolueretur, & per consequens bombardam secum raperet; eo tempore quo globus, ignis impulsu per tubum mouetur, bombarda raptu terrae transiret ad situm DE. & globus B.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
