Latin
175
Galileo, Systema cosmicum 175
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc requiro, vt animi caussa, crassiore modo calculum, si placet, subducamus, qui nobis in id quoque seruiet (dummodô ratio constet, vti spero) documentum vt inde capiamus, ne temere posthac, in aliis item rebus occurrentibus, ad primum statim, quod aiunt, clamorem victas manus praebeamus, nec quicquid nobis phantasia suggesserit, pro certo statim amplectamur. Vt autem Peripateticis atque Tychonicis plurimum largiamur, in ipsa linea Aequinoctiali fingamus eiaculationem eiusmodi ad scopum, per in IAteruallum 500. cubitorum, versus Occidentem, ex colubrina susci15 piendam esse. Initio quaeramus latiore, vt dixi, calculo, quantum cir citer sit tempus illud, quo emissus è bombarda globus ad scopum contendit: quod scimus esse breuissimum, certe non majus illo, quo bini passus à viatore conficiuntur, quod ipsum vnico secundo horae minuto minus est. Ponamus enim, vna hora tria milliaria, hoc est, cubitos 9000. viatorem emetiri, cum ergo quaelibet hora 3600. minuta secunda contineat, vno minuto secundo duo passus cum dimidio conficientur. Vnicum ergo secundum ad motum globi plusquam satis temporis praebet. Et quia reuolutio diurna 24. horis absoluitur, Horizon Occidentalis exaltatur per horam 15. gradibus; hoc est, quindecim minutis primis vnius gradus, per vnicum horae minutum: &proinde 15. secundis gradus, per vnum secundum horae. Cumque tempus eiaculationis vnico horae secundo metiti simus; isto ergo tempore Horizon Occidentalis vnâ cum ipso scopo exaltatur 15. secundis gradus, ac proinde quindecim secundis illius circuli, cuius semidiameter 500. cubitis constat. tantum enim interuallum inter scopum atque colubrinam presupposuimus. Nunc Canone Sinuum inspecto, (&ecce Copernici liber opportune ad manum est) videamus, quindecim secundorum subtensa, quanta pars sit semidiametri cubitorum 500. Hic videmus, subtensam vnius minut. primi minus quàm 30. talium partium esse, qualium Subtiliter ostenditur. eiaculationes bombar dae non magis posito motu quam quic te terrae Sariaturas. Cautißimos esse conuenit, experientia, r Geras concedendo his qui earum tnerperti sunt. lium semidiameter est 100000. Igitur earundem partium subtensa vnius secundi, minus erit dimidio, hoc est, minus vna parte, qualium semidiameter est 200000. &proinde subtensa 15.