# Systema cosmicum 19

Galileo, Systema cosmicum, 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/19

ac proinde tempus motûs per C. T. ad tempus per C. B. (quod ei est aequale) maiorem proportionem habebit quàm linea T. C. ad C. B. siquidem eadem linea ad minorem habet maiorem proportionem, quàm ad maiorem. Et per oppositum, si in linea C. A. producta quantum est necesse, sumatur pars aequalis ipsi C. B. sed breuiori tempore transmissa; tempus inclinatae ad tempus ipsius perpendicularis haberet proportionem minorem, quàm quae sit spatii ad spatium. Si igitur in inclinata & in perpendiculari possumus intelligere spatia & velocita tes tales, ut proportiones inter ipsa spatia sint & minores & maiores proportionibus temporum; haud absque ratione concedere quoque possumus, ibidem esse spatia, per quae motuum tempora retineant eandem proportionem, quàm ipsa spatia. SAGR. Iam sentio magnum mini scrupulum exemptum, & percipio, non solùm esse possibile, sed etiam necessarium id quod mihi contradictorium videbatur. Interim tamen nondum intelligo, quod vllus istorum casuum possibilium aut necessariorum, sit is ipse, quo in praesentia opus est nobis, sic vt verum sit, quòd tempus descensus per C. A. ad tempus casus per C. B. habeat eandem proportionem quàm linea C. A. ad C. B. vnde absque contradictione dici queat, quod velocitates per inclinatam C. A. & per perpendicularem C. B. sint aequales. SALV. Acquiesce nunc in eo, quòd praestiti, ne tibi haec incredibilia viderentur: scientiam autem alio tempore tradendam expecta, nimirum quando res demonstratas videbis ab Academico nostro circa motus locales: vbi demonstratum animaduertes, quod eo tempore dum mobile decidit per totam lineam C. B. alterum mobile descendat per C. A. usque ad punctum T. in quod incidit perpendicularis ducta ex puncto B. Quod si placeat inuestigare, quonam in puncto lineę perpendicularis inueniatur illud ipsum mobile decidens, dum alterum descendens attingit punctum A. ducatur ex A perpendicularis ad lineam C. A. occurrens prolongatae lineae C. B. & punctum concursus erit idipsum quod quaeritur. Interea vides esse verum, quod motus per lineam C. B. sit velocior quàm per inclinatam C. A. (ponendo terminum C. pro principio motuum quos inter se comparamus) Nam linea C. B. maior est lineâ C. T. & altera linea à C. vsque ad concursum perpendicularis ex A. ductae, insistentisque ipsi C. A. maior est lineâ C. A. & proinde motus per illam velocior est quàm per C. A.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
