Latin
190
Galileo, Systema cosmicum 190
Unproofread scanNot analysed yet
Huic quoque satisfaciemus. Ergo principio dic miSALV. hi, quid per res leues intelligas, hoc est, an intelligas materias ita reipsa leues, vt sursum eant: an vero non absolute leues, sed ita graues, vt lente quidem, sed tamen descendant. Si enim de leuibus absolute sermo tibi est, plus quam tu vis extrudi tibi concedam. SIMP. Loquor de hoc altero genere, cuiusmodi sunt pennae, lana, gossipium, &similia, quibus eleuandis vis minima quaeque sufficit: &tamen ea, in terra tranquillissime stare videmus. SALV. Cum haec penna versus terrae superficiem eundi naturalem quandam propensionem habeat, quantumuis illaminima sit, aio tamen suffecturam, vt eleuari pennam non sinat. Atque hoc tibi ipsi non est ignotum. Proinde dic mihi, si penna terrae vertigine extruderetur, per quam moueretur lineam? SIMP. Per tangentem in puncto separationis. SALV. Et terrae rursus vnienda, per quam lineam moueretur SIMP. Per illam, quae ab ea exit ad centrum terrae. SALV. Proinde duo motus hic in considerationem veniunt,