# Systema cosmicum 192

Galileo, Systema cosmicum, 192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/192

SAGR. Nondum plene, quid hoc rei sit, percipio. SALV. Demonstratione & vniuersalissima & facilima rem declarabo. Detur proportio inter BA. & C. sitque BA. quantolibet maior quàm C. Esto quoque circulcentro D. ex quo ducenda sit secans ea ratione, vt tangens ad secantem, eam proportionem habeat, quam habet BA. ad C. Accipiatur harum duarum AB. C. tertia proportionalis AL & sicut se habet BI. ad IA. sic fiat diameter FE. ad EG. & ex puncto G. ducatur tangens GH. Aio factum quod oportuit; & sicut BA. ad C. sic esse HG. ad GE. Cum enim sit, vt BI. ad IA. sic FE. ad EG. erit etiam componendo sicut BA. ad AI. sic FG. ad GE. Et quia C. est media proportionalis inter BA. Al. itemque GH. media inter FG. GE. Sicut ergo BA. se habet ad C. sic habebit FG. ad GH. hoc est, HG. ad GE. id quod faciendum erat. SACA. igitis Dog SAGR.

---

Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum.
