Latin
193
Galileo, Systema cosmicum 193
Unproofread scanNot analysed yet
Capio demonstrationem hanc: non tamen omnis mihi scrupulus eximitur: sed nescio qua confusione mentem obumbrari sentio, quae nebulae densae ac ingricantis instar, non me finit ea perspicuitate, quae mathematicis rationibus esse propria solet, claritatem necessitatemque conclusionis tuae discernere. Quod me confundit, sic habet. Verum est, quod spatia inter tangentem &circumferentiam diminuantur in infinitum versus contactum: sed contrà quoque verum est, quod propensio rei mobilis ad descensum, tanto minor sen per fiat, quanto mobile vicinius est primo descensûs sui termino, hoc est, statui quietis, prout manifestum est ex iis, quaenobis explicuisti superius, ostendendo, quod graue descendens, cum exit quiete, transire debeat per omnes gradus tarditatis, interiectos inter ipsam quietem, &quemcunque determinatum gradum velocitatis, qui quidem in infinitum decrescunt. Adde quod ista velocitas &propensio ad motum, alia quoque ratione non minus in infinitum diminuitur; idque proptera, quod grauitas ipsius hobilis in infinitum diminui potest. Ita vt caussae, propensionem ad descensum imminuentes, &per consequens proiectioni fauentes, duae sint, scilicet leuitas rei mobilis, &vicinitas termini quietis: &sunt ambae in infinitum augmentabiles: quibus vtrisque vnica tantùm caussa proiectionem efficiens, in contrarium obnititur, quae etsi &ipsa pariter in infinitum augmentabilis sit, non video tamen, qui fieri possit, quin ipsa sola duarum in infinitum item augmentabilium vnitione &conspiratione superetur. SALV. Dubitatio Sagredo digna, quam ad dilucidandam, vt clarius à nobis intelligatur, cum ipse profitearis, illam adhuc in KHF confuso te habere, distinctione vtemur, &rem quadam figura declarabimus, resolutionem ipsius faciliorem forte redditurâ. Describamus ergo lineam perpendicularem versus centrum: ea sit AC. cui ad angulos rectos insistat horizontalis AB. per quam fieret motus proiectionis, &in qua res proiecta motum aequabilem continuaret, nisi insita grauitate depuncto A. producta linea orsum inclinaret.