Latin
197
Galileo, Systema cosmicum 197
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm hoc quoque posito, quod velocitas diminuatur cum proportione multo maiore quàm sit ea, qua grauitas decresceret, quin etiam si haec vel illa ipsa proportio esset, qua diminuuntur parallelae inter tangentem &circumferentiam: non possum tamen vllam necacessariam exputare rationem, quae mihi persuadeat, futuram esse proiectionem materiarum vtlibet leuissimarum: imo potius affirimo, non futuram. Loquorautem de materiis non absolute leuissimis, hoc est, omni grauitate carentibus, suaque natura sublime peratentibus, sed de iis, quae lentissime descendunt, minimumque graalinitatis habent. Atque hoc vt credam, hinc adducor, quia dimium fautio grauitatis, facta secundum proportionem parallelarum inter sultangentem &circumferentiam, pro termino vltimo &summo haibet nullitatem ponderis, sicut istae parallelae pro vltimo terminosuae diminutionis habent ipsum contactum, quod est punctum indiuisibile. Iam grauitas non diminuitur vnquam ad vltimum vsque terminum: sic enim mobile non amplius esset graue: sed potius spatium reditûs rei proiectae ad circumferentiam, reducitur ad vltimam exiguitatem, quae est, quando mobile requiescit super circumferentia in ipso puncto contactus: ita vt ad redeundum eò non opus habeat spatio quanto: &proinde quantumlibet sit minima propensio ad motum deorsum, semper tamen ea plusquam sufficit ad mobile reducendum super circumferentiam, à qua ipsum distat spatio minimo, hoc est, nullo. SAGR. Profecto discursus tuus admodum est subtilis, sed non minus concludens; vt fateri necesse sit, eum, qui quaestiones Physicas absque Geometria tractare velit, impossibilia factu tentare. SATV. Sed non idem Simplicii iudicium est. Quanquam vix mihi persuadeo, ex illo Peripateticorum eum esse numero, qui Mathematicarum disciplinarum studium discipulis suis dissuadent, vt quae &discursus deprauent, &minus ad contemplandum idoneos efficiant. SIMP. Bb 3 igi SIMP. Nolim Platoni facere hanc iniuriam: dixerim potius cum Aristotele, quod is sese nimium immerserit, ac nimis nipensam contulerit operam, in illam suam Geometriam. tandem enim istae Mathematicae subtilitates, Saluiate mi, vere sunt in abstracto: sin ad materiam sensibilem &physicam applices, non responNam hoc quidem mathematici suis principiis facile dedent.