Latin
199
Galileo, Systema cosmicum 199
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui nil aliud facit is, qui dicit, sphaeram materialem non tangere planum, ipsum quoque materiale, in vno pun cto: hoc enim nil nisi dicere est, sphaeram non esse sphaeram. Cuius vt rei veritas elucescat, explica mihi, qua in re constituas essentiam sphaerae, hoc est, qua re sphaeram ab omnibus aliis corporibus solidis discriminatam existimes. SIMP. Essentiam sphaerae in eo consistere credo, quod omnes lineas rectas à suo centro ad circumferentiam productas, habet aequales. Ergo silineae non essent aequales, solidum istud neSALV. que sphaera dici posset. SIMP. Non posset. SALV. Dic mihi deinde, num credas, quod è multis lineis, quae inter duo puncta duci possunt, non nisi vnica sola queat esse recta SIMP. Non nisi vnica. SALV. Sed intelligis tamen, hanc solam rectam esse postea necessario breuissimam omnium aliarum. SIMP. Intelligo, eiusque rei demonstrationem habeo claram, à magno quodam Philosopho Peripatetico suppeditatam, haud absque reprehensione, nisi me memoria fallit, Archimedis, qui hanc rem supponit, vt notam, cum tamen demonstrari possit. SALV. Profecto magnus vt fuerit Mathematicus oportet, qui demonstrare potuit id, quod neque sciuit, neque demonstrare Quod si tibi succurrit ea demonstratio, potuit Archimedes ipse. Optime namque recordor, Archimelibenter ipsam audiuerim. dem in libris De sphaera &cylindro, propositionem istam inter postulata referre: planeque persuasum habeo, quod eam duxerit indemonstrabilem esse. SIMP. Credo mihi redituram in memoriam: sat facilis enim est ac breuis. SALV. Tanto maior ergo fuerit Archimedis ignominia, autoque gloria Philosophi illius illustrior. SIMP. Goc SIMP. Designabo figuram ipsius. Inter puncta A. B. ducatur linea recta AB. &curua ACB.