Latin
202
Galileo, Systema cosmicum 202
Unproofread scanNot analysed yet
nam iuxta tuas assertionem, ista vel nuspiam inueniuntur, vel inuenta corrumpuri tur applicatione ipsa ad effectum. Itaque minus peccares, si concede ic. res conclusionem, sed cum conditione: si scilicet in materia detul eiusmodi sphaera ac planum, quae sint maneantque perfecta, tunc sun vt in vnico puncto sese contingant; &post, negares ea dari posse. SIMP. Credo, propositionem philosophorum hoc sensu intelligendam esse nec enim dubium est, imperfectione materiae fieri, vt res in concreto acceptae non respondeant consideratis in abstracto. firm SALV. Quid ni responderent? Nam quae tu ipse modò dixisti, probant hoc, quod exacte respondeant. SIMP. Quomodo? SALV. Nonne dicis, quod propter imperfectionem mate riae, corpus illud, quod debebat esse perfecte sphaericum, illudque plus sta num, quod debebat esse perfecte planum, postea talia non inuenis tur in concreto, qualia sibi quis imaginatur in abstracto? SIMP. Ita dico. SALV. Quotiescunque igitur in concreto applicas sphaerad materialem ad planum materiase, toties applicas sphaeram imperfectam ad planum imperfectum; atque haec ipsa dicis non in vnicol puncto sese contingere. Ego vero tibi dico, quod etiam in abstracto sphaera immaterialis, quae non sit sphęra perfecta, tangere possit immateriale planum, quod non sit planum perfectum, non in puncto vnico, sed suae superficiei parte; ita vt hactenus id quod acciditin concreto, accidat eodem modo in abstracto. Et esset profecto res insolita, si computationes &rationes in numeris abstractis instituta non responderent postea monetis aureis &argenteis, mercibusque in concreto. Sed scis ne, Simplici, quid accidat? Nimirum vt sacchari, serici, lanaeque rationes tum demum sibi constabunt, vbi vasa, inuolucra, &intertrimenta supputando Logista detraxerit: ita quoque si philosophus Geometra cognoscere vult in concreto effectus demonstratos in abstracto, necesse habebit vt defalcet impedimenta materiae. Hoc si facere nouerit, adfirmo tibi fore, vt res non minus accurate quàm supputationes arithmeticae congruant. Errores eroo non consistunt in abstracto, neque concreto, nec in Geometria, vel Physica; sed in ipso supputatore, qui calculum iuste subducere nescit. Proinde si sphaeram igitis og. sphaeram habes planumque perfecta, licet materialia, dubitare noli, sese contactura inuicem in vnico puncto. qualia habere si fuit &est impossibile, sane perquam alienum erat à proposito, dicere, quod sphaera aenea non tangat in puncto.